monumenta.ch > Ambrosius > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 11
Utinam possim imitari illam stultitiam, qua sim sapiens: illum virum habentem amplas possessiones, sed negligentem fructuum, intentum Deo illum virum, qui honores etiam delatos sibi respuat, doctrinam philosophiae non requirat; etiamsi ante cognovit, tamen scire dissimulet, non requirendo de discat: non quaerat quae sua sunt, sed aliis sua conferat, sibi acquirat aeterna. Hic potest dicere: Secundum verbum tuum mihi tribue intellectum, id est, non secundum philosophos, non secundum causidicos, non secundum mercatores huius saeculi, non secundum architectos domorum, sed secundum verbum tuum, quod est verae sapientiae bonorumque operum fundamentum; ut super illud constituat propheta aurum cordis sui, argentum sermonis sui, lapides pretiosos operationum suarum; ut opus suum labi et perire non possit.